- PADUS
- PADUSfluv. Italiae, nulli amnium claritate inferior, praecipue poenâ Phaethontis nobilis, de qua vide Eridanus; sie enim amnis iste Graecis Poetis dici solet. Martial. l. 10. Epigr. 12. v. 2.Et Phaethonteei qui petis arva Padi.De vocabulo Padi, ita Plin. l. 3. c. 16. Pudet a Graecis Italiae rationem mutuari. Metrodorus tamen Scepsius dicit; quoniam circa fontem arbor molta sit picea, quae Pades Gallice vocetur, Padum hoc nomen accepisse. Ligurum quidem linguâ, amnem ipsum Bodincum vocari: quod significet fundô carentem. Hoc etiam gravissimus auctor Polybius attestatur l. 11. his verbis; Παρά γε μὲν τοῖς ἐγχωρίοις ὁ ποταμὸς προσαγορεύεται Βόδιγκος. De origine eius Pomp. Mela l. 2. c. 4. Padus ab imis radicibus Vesuli montis exoritus. Visendum fontem eius appellat Plin. ubi supra. Atqui spissus est error Blondi, qui docet, fontis huius nomen proprium fuisse Visendus. Quippe quid Plinius, epitomatorque eius Solinus c. 8. visendo fonte intellexerint, diserte ostendit alius Plinii epitomator Martinus Capella, l. 6. in descriptione Italiae his verbis: Pudaum amnem mons Vesulus, inter montes Alpium elator, gignit fonte mirabili, qui in Ligurum finibus flumen creat. Polybius innuit, duos saltem Pdi fontes esse. Sic enim ille, ubi supra: Ο῾ δὲ Πάδος, inquit, ποταμὸς ἔχει τὰς πηγὰς ἀπὸ τῶ Α῎λπεων. Servius vero ad Aen. l. 11. Alii Padum tribus fontibus nasci dicunt. Et Isidor. Origin. l. 13. c. 21. Padus a iugis Alpium fusus, ex tribus fontibus oritur, ex quibus uni vocabulam est Padus. Ac totidem sane fontes eius hodieque nascuntur, inquit Cluverius, sub praedicto lacu e gremio, ut loquitur Plin. Vesuli monis, sive ab imis, ut Mela ait, eius radicibus exorientes: quorum unus reliquis duobus situ inferior est, longeque uberior, qui Padus olim proprie dictus est. Inde unus iam factusamnis per saxa praecipitia delabens, strepitum, fragoremque edit ingentem. Plin. ubi supra: Padus e gremio Vesuli montis, visendô fonte profluens, condensque sese cuniculo, in Forovibtensium agro iterum exoritur. Et Epitomator eius Solin. loc. cit. Submersut cuniculô rursus in agro Vibiensi extollitur. Itemque Capella, Dehinc fluvius mersus in penita agri Vibiensis emergit. Nempe a dicto praecipitio in plana deiectus, tantâ aquarum copiâ, quanta versandae molae frumentariae sufficiat, nullô tamen certô alverô, per saxeum solum tria ferme milia passuum, ad vicum usque, cui vulgare vocabulum Paisana, defertur. Heic cuniculo se condit, ita ut vix exigua quaedam vestigia: supra terram apparent. Inde post duo milia rursum emergit receptisque aliis subinde atque aliis fluminibus, mirum in modum augetur, idque sub ortum Canis. Plin. ex emendatione magni Cluverii: Augetur ad Canis ortus, liquatis nivibus, aquis: et quamvis torrentior, nil tamen ex rapto sibi vendicans. Patet hoc ex epitomatore Solini, qui eandem rem ita, refert, c. 8. Intumescit exortu Canis, tabefactus nivibus, et liquentibus brumae pruinis: auctusque aquarum accessione 30. flumina in Hadriaticum defert mare. Martianus quoque Capella: Canis orutu diffusior. Nam solutis Alpium nivibus flagrantiâ Solis aestivi, exuberat ultra gurgitis ripas; nullique gloriâ nobilium amnium cedens, 30. receptis fluminibus, Hadriaticum mare magna opimus granditate perfundit. Insignis est locus Polubii l. 2. quem transcribere non gravabor. Ο῾ δὲ Πάδος ποταμὸς ἔχει μὲν τὰς πηγὰς ἀπὸ τῶ Α῎λπεων, καταφέρεταί δ᾿ εἰς τὰ πεδία, ποιούμενος τὴν ῥύσιν ὡς ἐπὶ μεσημβρίαν. Α᾿φικόμενος δὲ εἰς τοὺς ἐπιπέδους τόπους, ἐκλίνας τῷῥεύματι, πρὸς ἕως φέρεται δἰ αὐτῶν. Ποιεῖ δὲ τὴν ἐκβολὴν εἰς τοὺς κατὰ τὸν Α῾δρίαν μυχούς. Τὸ δὲ πλεῖον ἀποτέμνεται μέρος τῆς πεδιάδος χώρας εἰς τὰς Α῎λπεις καὶ τὸν Α῾δριατικὸν μυχόν Α῎γει δὲ πλῆθος ὕδατος, οὐδενὸς ἔλαττον τῶ κατὰ τὴν Ι᾿ταλίαν ποταμῶν, διὰ τὸ τὰς ῥύσεις, τὰς ἐπὶ τὰ πεδία νευούσας, ἀπό τε τῶ Α῎λπεων, καὶ Α᾿πεννίνων ὀρῶν ἐς τοῦτον ἐμπίπτειν ἁπάσας καὶ πανταχόθεν. Μεγίςτῳ δὲ καὶ καλλίςτῳ ῤεύματι φέρεται περὶ Κυνὸς ἐπιτολὴν, αὐξόμενος ὑπὸ τοῦ πλήθους τῶ ἀνατηκομένων χιόνων εν τοῖς προειρημένοις ὅρεσιν. Ost ia Padi quod attinct, duo facit Polubius, ubi supra: Ποιεῖ δὲ τὴν ἐκβολὴν δυσὶ ςτόμασι εἰς τοὺς κατὰ τὸν Α῾δρίαν κόλπους. Septem vero memorat Mela l. 2. c. 4. Padus ab imis radicibus Vesuli montis exortus, parvis se primum fontibus colligit: et aliquatenus exilis et macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. In eandem mentem et Herodian. l. 8. c. 7. Ο῾ δὲ Μάξιμος ἀπὸ τῆς Ρ῾αβέννης ᾄρας, ἐπέςτη Α᾿κυληΐα, δικβὰς τὰ τενάγη ἃτε ὑπὸ Η᾿ριδανοῦ ποταμοῦ πληρούμενα καὶ τῶ περικειμένων ἑλῶν, ἑπτὰ ςτόμαςτιν ἐς θάλατταν ἐκχεῖται. Ε῎νθεν καὶ τῇ φωνῇ ἑαυτῶν καλοῦσιν οἱ ἐπιχώριοι ἑπτὰ πελάγη τὴν λίμνην ἐκείνην. Idem quoque tradit Plin. loc. cit. Quia largius vomit, inquit, Septem maria dictus facere. Atque hinc tandem natus est Apollonii error, quo Rhodanum Ε῾πτὰ διὰ ςτομάτων καὶ λιμνῶν δυχειμόνων in mare effluere tradit, l. 4. quia hoc de Eridano, i. e. de Pado acceperat, quem ille una cum Aeschylo, unum eundemque cum Rhodanoamnem esse credit. Populifer Ovidio dicitur l. 2. Amor. El. 17. v. 32.Frigidus Eurotas populiferque Padus.Olorifer Claudiano Epistol. ad Serenam v. 12.Cycnus oloriferi venit ab amne Padi.Padi inundiationis meminit Lucan. l. 4. v. 134.Sic Venetus stagnante Padô fusôque BritannusNavigat Oceanô. — ——Idem l. 6. v. 272.Sic plenô Padus ore tumens super aggere tutasExcurrit ripas, et totos concutit agros.Succubuit si qua tellus, cumulumque furentemUndarum non passa, ruit: tum flumine totôTransit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.Illos terra fugit dominos: his rura colonisAccedunt, donante Padô. ——Sed nimium sibi et fluvio isti indulget, l. 2. v. 408.Quoque magis nullum tellus se solvit in amnemEridanus, fractasque evolvit in aequora silvas,Hesperiamque exhaurit aquis. ——v. 416.Non Minor hic Nilo, si non per plana iacentisAegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.Non minor hic Istrô, nisi quod, dum permeat orbemIster, casuros in quaelibet aequora fontesAccipit; et Scythicas exit non solus in undas.Nic. Lloyd. Baudrand. sic habet: Padus, vulgo le Po, Germanis Paw, oritur ex Alpibus et Vesulo monte, in ipso limite Galliae et Delphinatus, in Marchionatu Salutiarum, ex triplici fonte. Hinc prope Salutias fluens, paulo infra recipit fluvios Peleum, Varaetam, Mairam, et Maleam, postea versus Carmaniolam labitur et Carinianum, uti in suburbiis Augustae Tavinorum, ubi recipit Doriam minorem, uti infra Sturam et Doriam Balteam fluvios. Inde in occasum tendens. Verrucam rigat. Crescentinum, et Tridinum; ubi ex ditione ducis Sabaudiae exiens, Casalem Montisferrati primariam rigat; postea receptô Sessite fluviô, per Mediolanen sem Ducatum fluens paulo infra Valentiam, Tanarum fluvium recipit, uti et Scriviam, Stafforam, et Ticinum flumen paulo infra Papiam seu Ticinum; quibus auctus at que Trebiâ, prope Placentiam urbem Ducatus cognominis caput labitur, receptôque Adduâ, Cremonam rigat. Hinc auctus Tarô, Parmâ, et Nicâ fluviis Ducatus Parmensis, per mantuanam ditionem fluit; ubi auctus Olliô, Gabellô, Minciô, aliisque minoribus, tandem in ditione Pontificia et Ducatu Ferrariensi in duo brachia scinditur ad castrum Stellatam, quorum maximum, Po grande dictum, 20. milliartibus supra eius ostia iterum in duas partes dividitur, ex quibus maior etiam Po grande, seu di Venetia dicitur; et panlo infra in sinum Venetum se exonerat, huius ostium dicitur Porto Viero; minor autem dicitur Po di Ariano, ab oppidulo cognomine, per ostium Porto di Goro dictum etiam in sinum Venetum se exonerat, vix 10. milliaribus a praecedenti in meridiem. Ex duabusautem primis partibus seu brachiis Padi ad Stellatam, minor alveus, dictus Po di Ferrata seu Po morto, sensim oblimatur; ita ut aestate fere careat aquis, ut ego aliquoties vidi: sed paulo post auctus Scultenna, Rheno Bononiensi, et aliquot aliis amnibus, paulo infra Ferrariam urbem in duo brachia scinditur, quorum unum, quod ad Boream est, vulgo Po di Volana dicitur, et in mare Adriaticum labitur per ostium Porto di Volana dictum: alius autem, quod meridionale est, Po di Argenta, seu Po di Primaro dicitur, et per ostium Porto di Priomaro dictum in mare Adriaticum se exonerat; ita ut hodie sint tantum quatuor ostia Padi a quatuor eius brachiis dicta, nempe Fossa Philisina, il Po grande, Fossa Carbonaria, il Po di Ariano, Volane, il Po di Volana, et Padusa, il Po di Argenta. Caprasia aurem et Sagis non sunt alvei Padi, sed tantum incilia, quibus se exonerat stagnum Comaclenum in sinum Venetum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.